Latin
SERIES EORVM
Ficino, Opera omnia v
Unproofread scanNot analysed yet
Cui equidem rei maiorum nostrorum quoque aeuo Principes praesertim Ecclesiastici incubuêre, ac etiam nunc hodie multò maximè incumbunt, id quòd instructissimae quaedam eorum Bibliothecae testantur, inter quas, praesertim in Germania, certè non postremo loco numeranda, Fuldensis illa Bibliotheca, qua uix ullam aliam uetustiorem &locupletiorem, maximè membraneis &manuscriptis codicibus inuenire possis: quos digestos fuisse audio in quadraginta &octo classes, quae omnis generis authores continent, quibus conscribendis &describendis annos pius minus Dec. insumpsisse Coenobitas legimus. Non autem haec tantum solertissimis quibusuis Typographis uariorum exemplarium copiam facit: sed Italicarum etiam Bibliothecarum diuinae sunt longè maximae, id quod tot praeclari authores nostro sempore primùm in lucem aediti, ostendunt, quos sola nobis Italia communicauit: inter quos ssic quoque noster MARSILIVS FICINVS, natione Italus, patria Florentinus, Ficini clariss. Medici filius, Philosophus Platonicus, Medicus, &Theologus, à tinnearum &blattarum uisceribus uindicatus. Cuius lucubrationes uarias (quarum nunc quaedam primùm in hominum conspectum ueniunt) foelicissimè in duos Tomos distinctas, ac parentis mei sumptibus excusas, tuae nunc cum omni promptitudine Excellentiae offero. Prior autem Tomus ea omnia continet, quae uir ille non illustrando aliorum scripta, sed seorsim propria Thalia uarij argumenti opuscula conscripsit. Quae quidem hoc ordine non sine certo consilio digessimus, ut uidelicet primum sibi locum uendicaret, insigne illud uo lumen, de Christiana religione inscriptum, quo certè uix aliud pulchrius, &utilius, magisque homini Christiano dignum reperiri potest. Secundo loco posuimus Theologiam Platonicam de Immortalitate animorum: in qua quicquid iam antea ab antiquis Philosophis tractatum disputatumque est, plenius complectitur, ueluti de essentia diuina, ideis, diuina prouidentia, anima mun di, intelligentijs, sphaeris coelestibus, paradyso, quatuor elementis, purgatorio, limbo, inferno, materia, forma, generibus causarum, casu &fortuna, fato, motu, infinito, loco, uacuo, tempore, mundi aeternitate, anima intellectiua, animabus brutorum &uegetabilium, genijs, daemonibus, resurrectione, miraculis, insomnijs, prophetis, religione, &alijs huius generis rebus: quarum sanè tractationem octo decim libris compendiaria &succincta breuitate con clusit: ubi pręter Platonica, maxima etiam mysteria, &quaeque reconditissima explicantur: multa quoque arcana è Sacris literis, &Christianorum tam ueterum, quàm recentiorum scriptis eruta elucidantur, eruditisque omnia familiaria redduntur. Tertium uerò locum emeruit Commentarium illud in Epistolam D. Pauli Apostoli ad Romanos, nunquam hactenus uisum, in quo praecipua Christianae totius religionis capita eruditissimè tractantur, ueluti nominatim quidem de ascensu in tertium coelum, de natiuitate Christi aeterna &temporali, rationibus Trinitatis, qualiter diuinum uerbum assumpserit humanam naturam: praeterea de mundo, de adoratione, cultu Dei spirituali, de uarijs sacrificiorum ritibus, uirtute Euangelij, fide gemina, charitate, de differentia opinionis, scientia &fide. Item de cultu Gentilium, lege Mosaica, Gentilium impietate, &quomodo Deum diuinitùs edocti cognouerint, I11s quomodo inuisibilia Dei per uisibilia cognoscantur.