Latin
vi.1 to vi.4
Ficino, Opera omnia vi.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius de trina penes Deum causa, de triplici cognitione diuina, quasi coelo trino, quomodo impij de culpa in poenam, &ex poena in culpam prolabantur, de infidelium pertinatia, de diuino iudicio, de retributione operum, de poena aeterna, de gradi bus ad patrem, de superba contentione contra Deum, &uindicta diuina, ac innumeris alijs, quę in singulis capitibus praenotantur. Quartò sequitur Ser monum liber elegantissimus, simul &Christianissimus, quibus praeter pia dogmata, etiam uaria Euangelistarum loca explicantur: in ijs etiam nihil à se promulgatum uult (quod &de omnibus alijs eius libris intelligendum) nisi quan tum Christiana religio &Ecclesia catholica ferre possit, &consentiat. Quintò continentur in hoc primo Tomo, libri de Triplici uita tres: quorum primus de studiosorum sanitate pertractat, ex quo cognoscere est, quantum studiosos literarum amauerit, &commoda eorum quaesiuerit, ob quod sanè beneficium meritò magnas gratias agere ei studiosi, simul iuuenes atque senes omnes debent: hinc enim edocti euadunt, quomodo possint uitam in literis uersantes rectè instituere. Secundus, de uita producenda: hoc est, quo remedio uitam extendere debeamus, ut longaeua possimus frui prospera ualetudine. Tertius, de uita coelitùs comparanda: &hic liber planè expetendus, &legendus ab omni bus est, unde instructi uitam coelestem in patria superna apud Sacrosanctam &indiuiduam Trinitatem, Patrem, Filium, &Spiritum S. aliquando acquiramus &illic, hac mole corporis deposita, uero gaudio fruamur. Hos sexto loco excipit Apologia, in qua agitur de re medica, Astrologia, uita mundi, de magia &Magis, qui statim Christum Opt. Max. salutarunt: in cuius fine etiam Epistola pulcherrima posita est, quod necessaria sit ad uitam, securitas atque tranquillitas animi. Subijcitur deinde huic Antidotus Epidemiarum, quam grauissimus author ille, sua uernacula lingua, hoc est Tuscana, adductus precibus &rogationibus amicorum quorundam conscripserat: tandem à Hieronymo Ricio Ticinensi, Latinitate donata: quam si T. R. quum animus à maioribus negotijs quietus fuerit, legere dignetur: erit unà cum linguae foecunditate, elegantia, &ornatu adiuncta uoluptas, &commoditas quaedam non uulgaris. Docet enim non solùm mali ἐπιδημίως grassantis, praesentisque curationem, sed etiam quibus medelis, seu medicamentis haec lues à corporibus arceri possit.