Latin
vi.5 to vi.7
Ficino, Opera omnia vi.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In septimum deinde locum reijcimus opus illud Epistolarum, duo decim libris distinctum, quibus &alij de uarijs rebus disserentes libelli &dialogi (ut suo semper loco uidere est) inferuntur. Octauum uerò occupant locum libri illi duo, prior de Sole, alter de Lumine. Et priore de Sole quidem, quàm plurima scitu profectò dignissima &iucunda ostenduntur: Veluti, quae eius natura, uis atque potentia, quomodo se ad alias omnes stel las, &planetas habeat: quae ei etiam cum Deo conditore omnium similitudo, &alia huius generis plurima: de Lumine uerò ferè non pauciora, quemadmodum in capitum singulorum inscriptionibus legere licet. Postremò foelicissimè clauditur prior ille Tomus libro de Voluptate, quem ta men primum omnium (uti fama est) in iuuentute sua, quum esset uigintiquatuor annorum conscripsit: &hoc certè non uulgare ingeniosissimi doctissimique adolescentis specimen fuit, ex quo nobis planè intelligere est, eum iam multum in Philosophia uersatum fuisse, plurimosque libros multorum Philo sophorum omnium sectarum euoluisse, &legisse: in eo enim Platonicorum, Pythagoreorum, Peripateticorum, Stoicorum, Scepticorum, Epicureorum, &aliarum ferè omnium sectarum sententiae &opiniones iam dudum ab ijsdem disputatae; referuntur.