Latin
CAPVT XXXI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 103
Unproofread scanNot analysed yet
Altera, "ego quidem eximio Philosopho non indignam esse „puto, hoc est, quod vna illa, eademque anima, vel "virtus, quae flores generat, &fructus Plantarum, ver„ mes quoque ex plantis producat, &forte verum est „multos arborum fructus, non quidem primario &prin„ cipaliter, sed secundario &minus principaliter hunc „in finem productos esse, vt generationi horum ver„ mium seruile hoc ministerium praebeant, &matricis "loco inseruiant, ex qua debito tempore prodeuntes „solis calore vegetantur. Petrus Cassendus in ipsa pulpa fructuum vermes ideo nasci arbitratur, quia semen suum ibi deponunt Muscae Apes, &Insecta reliqua in Floribus residentia. In hoc genere Plantarum numerandae praecipuè sunt omnes illae, in quibus Gallae, Tubercula &similes Arborum Tumores adnascantur, loannes de Leuenuch in suis obseruationibus pag. 213. idem sibi persuasit, cum scriberet. Omnes quercus gallas proferunt, modo tale genus muscarum adsit, ex quarum ouis vermes prouenire possunt, qui filis quercinis in sui nutrimentum vtuntur. Per hanc philosophandi viam incedens Accuratissimus Plantarum Rimator Malphighius docet muscas omnes, quae in varijs Plantarum tumoribus seu Gallis fouentur ex semine seu ouis aliarum muscarum in ipsis depositis prouenire. Gradum ille sibi facit ad vniuersalem illationem ex accurata obseruatione, quam fusè in suis paginis „enarrat. Ex qua indagine patet (sunt verba Malpighij) exaratos quarundam Plantarum humores, reliquasque syderatas partes muscas &diuersa Insectorum genera fouere &alere, donec emancipata viam sibi faciant. plura enim Insecta sua edunt oua omni fere auctiuo „succo destituta, quorum aliqua cortice priuantur, ita"vt mollis primaeua partium compages occurrat, sub "specie quasi vermis. Vt igitur inclusum Animal debi"tam acquirat partium manifestationem &soliditatem, "vterum vel saltem ipsius vicariam opem exigit, quam „in Plantis sagax Insectorum natura perquirit.