Latin
CAPVT XXXI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 104
Unproofread scanNot analysed yet
Quare „ex diuersa ouorum contentorumque Animalium indigentia à parentibus muscis varie diuersis plantarum „partibus oua committuntur &alimoniam vnà cum „Animali claudunt quacunque arborum parte etiam „tabefacta opportunè custodiuntur, vnde in pluribus „Fructibus &Arboribus ouorum congeriem turmatim. „locatorum haerentem vidi, à quorum duro &perfora„ to cortice contenta olim erumperent Animalia. Quae „verò molliora sunt in folijs ipsis deponuntur, vel si "copiosius exigant humidum, maioremque tutelam in„ tra gemmae tenellum corpus, intra Surculos, Flores, „amentum, pericarpium, semina, lignum, radices, &„singulas fere vegetantium partes conduntur ope tere„ brae, qua Gallarum muscę prę cęteris pollent. Hoc in„ dicant exaratarum Gallarum series &ordo, delineatę „terebrę conformatio. Huius namque radix ouario ne„ ctitur, ita vt dispersa per multiplices tubas oua, per „communem ductum, quasi per vterum siue vaginam "foras à basi terebrę propellatur. His coniecturis sen„ suum fidem addere liceat. Semel prope Iunij finem vi„ di muscam qualem superius delineaui insidentem „quercinę gemmę adhuc germinantis haerebat enim fo„ liolo stabili ab apice hiantis gemmę erumpenti, &„conuulso in arcum corpore terebram euaginabat, „ipsamque tensam immittebat, &tumefacto ventre „circa terebrę radicem tumorem excitabat, quem inter„ polatis vicibus remittebat. In folio igitur auulso musca „minima &diaphana reperij eiecta oua simillima ijs, „quae adhuc in tubis supererant. Non licuit idem ad„mirari spectaculum, quamuis inclusas diu seruauerim „in vitreo vase muscas, quibus tenellas gemmas surcu„ losque exhibueram, longo namque tempore absque „cibo viscere eiectis postremo ouis, quae contabuerunt. „Tam Tam ferox itaque Muscarum familia, è Gallis erumpentium, sic dictante Natura, terebrae seu duplicis limae vsu vulnerat &perfodit molles plantarum partes, itaut ex diuersa ipsarum natura, &compage variae pa„ riter emergant morbosae excrescentiae &tumores.