Latin
CAPVT TRIGESIMVMQVINTVM. 119
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 119
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT TRIGESIMVMQVINTVM. 119 &in horto medico Praefectus, cum Plantarum genesim studiose perlustraret. Paucis abhinc annis, inquit il„ le, cum aliquot Tythymali Myrsinitis ramuli autu„ mnali tempore mihi ad manus peruenissent, &nostro "viridario haec planta deesset, illos terrae committere constitui, exploraturus num forte radices agerent; verum transactis aliquot hebdomadibus penitus emarcuerunt, moxque cum alijs plantis illam areolam destinassem, totamque eiusdem terram submouissem, hoc pacto purum illum marcorem subtus terram recondere contingit: elapsa vero hyeme, multumque veris tempore procedente quadam die expurgandis à gramine ijs plantis, quas in praedicta areola collocaueram, totus incumbens, vna fere cum ipsis alteram decerpsi Plantulam, nisi speciabiliter ipsius forma ma„ num suspendisset, quae deinceps accuratius inspecta ex quatuor dumtaxat foliolis ab ipsa pendentibus eam „Titymalum esse Myrsinitem agnoui. Enim vero primùm aliquantulum haesi circa huiusmodi plantulae germinationem, cum mihi certo tertius constaret praefatos ramulos ad omnem sensum penitus computruisse, ac mero fuisse marcore consumptos; vnde hic vero similius censeri non poterat quempiam illorum ita repullulasse, nec minus dum eos consignaueram terrae proprio semine potiebantur (hoc nanque satis conspicuum, &vt norunt Herbarij tali tempore huiusmodi planta seminibus destituitur) ex quo eo loci recondito arbitrari liceret praedictam plantam nouiter excitatam fuisse; quare tunc visum est non aliam patentiorem magisque vero similem illius nouę plantae causam extitisse praeter particulas aliquas à marcore absumptorum ramusculorum subministratas. Ex hac porro obseruatione quoddam veluti lumen affulsit ad indagandam veritatem crassa dissidentium "opinionum caligine inuolutam; propterea vt clarius agnoscerem num Tithymali Myrsinitis folia ac succi „Marcidorum ramulorum sufficere possent ad similium Plantarum generationem; Autumno proxime elapso „alios eiusdem Plantae ramulos mihi comparare non „destiti, quos coram studiosis; Amicis illius quod alte"ra vice obseruaueram bene conscijs in perexigua fru„ stula nulla radice, nullo proprio semine, nullis gem„ mis (quae nunquam in hac planta, nisi è radicis ca"pite prodeunt) donata redegi, &in quatuor distin"ctas areolas terra eorundem natali loco magis con„ formi repletas recondidi.