Latin
CAPVT TRIGESIMVMQVINTVM. 119
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 120
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper alijs &quidem "distinctis locis exigua similiter frustula ramorum Ti" thymali Characias dicti, nec non ipsius Cyparissae ab„ scondi. Declinante iam Maio quadru plicem Ti„ thymali Myrsinitis frustula vnam pro qualibet areola „protulerunt Plantam, vt etiam in duabus alijs gemi"nae enatae sunt, altera quidem Tithymali Characiae, „altera ipsius Ciparissię, omnesque è terra prodierunt, „vt alias solent concurrente semine. Quid ais Ruse? An ingenui Auctoris experimenta negabis? non iudico, cum aequalis à Te fides habenda sit alijs, à quibus tuis obseruationibus ac experimentis fidem exigis. Vera sunt ergo, quę sibi accidisse hic Auctor docet. Quod si vera, comprobatum satis erit nonnulla vegetabilia non è solo semine, licet semen producant ad sui speciem propagandam, pullulare, nec radicum, aut ramorum tantum ope; sed è succis seu salibus in cadaueribus talium Plantarum repositis. Non igitur Omnia ex Quo, nec è semine Plantarum reali, &vero, vt huius sententiae optime meritus Author publicauit. Quis etenim nesciat, apud omnes ingenuè philosophantes, reique herbariae Peritos veri seminis nomine longè aliud intelligi, quam exigua frustula seu particulas ex ipso Stirpium marcore susceptas? Quod si absurdum non est in natura stirpes aliquas non è semine nasci, cur quaeso nasci hoc modo non possunt Animalia etiam, Stirpibus aliquantulum perfectiora? Et Stirpibus valde affinia, vtpote quae vitam valde imperfectam agunt, vt Insecta aliqua, &Zoophita quaedam, de quibus an sint Stirpes aliquae sensitiuae dubitari quis posset. Ta