Latin
CAPVT TRIGESIMVMSEXTVM. 125
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 126
Unproofread scanNot analysed yet
Tertius modus est, quia de subiacente terra ad aquae superficiem semper secum afferant non nihil excrementi pinguis ex cadaueribus Animalium &Plantarum sub aquis in terra existentium, quod excrementum per variarum partium aggregationem, vbi ad iustam molem deuenerit, &à calore ambientis ad vitam dispositum fuerit animatur in plantam. Audi Costaeum, asserentem in hanc sententiam. Vt enim aquae, quae non mouentur facile corrumpuntur, ita in extremo aeris calore ab illarum intimis atque imis partibus aliquid humoris terrena sorde infecti in superficiem attrahente: Adde etiam incidente in ipso puluere, quem commotus aer ventique à terra attollunt, fit viridis color, crassescente primum aqua, tum vero etiam densata in limum, ita vt in ea aliquando herbae nascantur. Audi Aristotelem dicentem. Quae vero per superficiem aquae nascuntur Plantae, non aliunde quam è crassitie fiunt; nam cum calor aquam attigerit, quae cursum non habet, quo moueatur, prouenit super ea quoddam nubi simile, parumque aeris continet, ac putrescit humor ille, attrahitque ipsum calor, qui superficiei aquae est expansus. Hinc planta fit. Praeclare equidem Bemarce quod cogitabam indicare, explicasti. Fulbertus ait. Concludo igitur sic. Vel enim semina ab huiusmodi Plantis non producuntur, &tunc quidem à Ventis deferri non posse, manifestum est; attamen similes plantę in dissitis locis nascuntur. Si vero producuntur; ea Ventorum ope semper asportari imaginamur, ad tuendum illud Decretum. Omnia ex ouo. At nunc nil vltra morabor.