Latin
CAPVT TRIGESIMVMSESEPTIMVM. 127
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 127
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT TRIGESIMVMSESEPTIMVM. 127 CAPVT XXXVII. Ex Fungis &Tuberibus. SOl interea medio iam dominabatur in coelo. Quoniam vero Fulbertus mensam dapibus instrui pręceceperat, pomeridiano tempore (ait) commodius te audiemus Bemarce. Haec effatus simul ille, simul hospites pransuri recedunt. Mensa licet splendida, infulsa erat eorum labris, quibus nihil conditum praeter litterarias disputationes. Has resumpsit Bemarcus, mensa remota in porticu, signis ac tabulis perornata, ansam arripiens à fungis, qui inter vltimas epulas Architriclinus instruxerat. Vnde nam putas Rufe, ait ille, post vernas siue autumnales pluuias tot Fungorum copiosa seges in terra? Fungos &Tubera prolem nullam ex se procreare in eadem specie experientia constat. Imperfectissima enim sunt inter Viuentia, vnde sicuti Ricinus pliniana obseruatione turpitudinis extremae, infixo semper sanguini capite, viuit vnum Animalium, cui cibi non sit exitus, ita in Vegetabilium cętu Fungi ac Tubera infixis semper humi radicibus vitam agunt, vna stirpium, cui non sit exitus alimenti, nec in Frondes nec in Flores, nec in Fructus, vt in alijs Plantis perfectis contingit. Hoc idem docuit Ioannes Raius in methodo Plantarum noua, synoptice in Tabulis exhibita Londini 1682. sub titulo. Summorum Herbarum Generum Notae characteristicae, adnotans primo Imperfectarum proprietatum esse flore &semine carere. Secundo Earum, quae florem nullum vel imperfectum semen minutissimum producunt in Caulibus, vbi ait. Plantas imperfectas voco, quae flore &semine carent, aut saltem carere videntur cum neque flos neque semen in ijs hactenus obseruatum sit, adeoque sponte prouenire dicuntur.