Latin
CAPVT TRIGESIMVMSESEPTIMVM. 127
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 128
Unproofread scanNot analysed yet
Aduertere hic velim Rufe Generationem non spontaneam solis conuenire Viuentibus perfectae vel mediae conditionis non autem Animantibus infimae: Vt enim Animalium imperfectissima quaedam solum sponte nascuntur, ita &Plantarum vilissimae. Inter has numerandos censeo Fungos, &his similia, qui fungi vel inter vilissimas stirpes plantae sunt infimae, vel infraStirpium genus, Plantarum rudimenta, &quaedam materies, sic constructa à Natura quasi addiscente Plantas constituere, non absimili modo, quo Plinius dixit de Floribus Voluulis eos esse rudimenta Naturae Lilia facere condiscentis. His addo, quod Morison asseruit sub vniuersa terrestrium herbarum serie aliquas quidem reperiri imperfectas, nimirum quae sponte sine semine proueniunt, huiusmodi esse in superficie terrae maximam partem tum muscorum siue in siluis densis &vmbrosis, siue in vetustis arboribus, muris antiquis casularum tegumentis aut lapidum saxorumque superficiebus crescentium. Contra Bemarcum resumpsit Rufus. Currenti nimis calamo scribentium assertiones istae sunt. Quippe fungi etiam suo semine gaudent. Apud Menzelium in eius Rarioruum pugillo delineatos Fungos inspexi vt apposita pagina Tibi etiam exhibet, additis seminibus minimas lentes referentibus. Menzelij obseruationem experimenta accuratissime repetita à loanne Goedartio confirmant. Candidus hic Auctor in obseruationibus suis circa Insectorum transmutationes magno studio habitis annis quadraginta, ipsomet referente, experimento 49. haec scripta reliquit circa talia Fungorum semina. E terra, inquit, &aliud genus Fungorum solet surgere, quod primum quidem clausum sese oculis exhibet; sed altero die apertum conspicitur, &tunc forma sua fungum repraesentat, vt patellam, siue domunculam orbicularem illi consimili putamini ex quo glans quercinus exemptus est. In hac patella quinque rotunda seminum grana inuenire est, eiusdemque cum semine raphani magnitudinis sed ad instar chrystalli pellu