Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
At in incertis diutius quam pars est non immoremur. Vero inuentori, quicunque ille sit, laudes tribuantur innumerae, eo quod adeo nobili &praeclaro instrumento, Potentiam ac Sapientiam optimi Creatoris explicuerint, dum res quasi athomos inuisibiles, &minutula insecta in molem colosseam transmutantur. Certum est fertilissimo hoc acutissimorum ingeniorum currenti seculo multos copiosa eruditione Viros serio incubuisse, vt in dies exactius elaboraretur. Petrus Borellus lib. 2. de Conspicilijs parandis ex varijs Auctoribus modos adducit &proprios adiungit, deinde compendium facit multorum Auctorum, qui de Telescopio alijsque specillis scripsere. At quia quamplurimi vel omissi vel non dum cogniti tunc temporis erant hic alios recensebo. Egerunt igitur de illo Antonius de Dominis lib. de Radijs visus &lucis: Maurolicus: P. Christophorus Scheiner Suecus in Rosa Vrsina lib. 2. cap. 19. &20. Keplerus in Dioptrica: Malapertius, Aquilonius, Porta, Vitellio. P. Franciscus Eschinardus meus quondam Pręceptor Philosophiae in Collegio Romano, in optica Romae duobus Tomis impressa: Ioannes Heuelius in Selenographia Gedani impressa 1647. in folio, vbi pingit machinam tornatilem ad lentium fabricam: Emmanuel Maignanus in Perspectiua &Dioptrica circa finem libri. Hieronymus Sirturus: Iulius Caesar la Galla. lib. de Phoenomenis in orbe Lunae Telescopij vsu physica disputatione. Venetijs 1612. P. Franciseus Lana S. I. in suo Prodromo ad Artem magistram impresso Brixiae ann. 1670. cap. 5. part. vltimae de Telescopio, agit diffuse de Microscopijs tum componendis tum adhibendis. Rursus in Arte magistra duobus Tomis impressa Brixiae. Huic artificio non exiguam addidit perfectionem D. Butterfield habitans Parisijs, qui vulgauit ann. 1679.