Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
Programma gallico idiomate impressum de Microscopij suis globularibus, Pinxit autem ibi illa, &modum vtendi breuiter declarat, addendo hac ratione à se confit ci, &publice etiam vendi ala Rue Neuue des Fossez au armes de Angleterre. Franciscus Fontana lib. de obseruationibus Coelesti bus &Terrestribus. P. Nicolaus Zucchius in sua optics Io: Christophorus Kolhantius in tract. optico. Renatus de Chartes in Dioptrica. Robertus Hooke in Microgra phia, Schottus cap. 3. lib. 10. part. primae Magiae naturalis. P. Honoratus Fabri in synopsi sua optica propos. 46 prolixe egerunt de Microscopijs &praecipue Fabri egit de Microscopio noua ratione fabrefacto ab Eustachio Diuino, ita vt in vnius lentis ocularis vtrinque conuext locum vitra duo planaconuexa collocet, eaque ita iungat vt in medio superficies conuexae sese iungant; Dehoc fit mentio in italicis Ephemeridibus tom. 4. pag. 134. Inter Acta Philosophica Soc. Regiae in Anglia Mense Decemb. 1668. vbi dicitur illud peculiare habuisse, vt obiecta plana non vero curua repraesentaret, &licet magnam eorum portionem tegeret, mirum tamen quantum ipsa augeret. Ibi etiam refertur, cum exiguae arenae grana descripto Microscopio adspicerentur, animal pluribus pedibus dorso albo, squammisque refertum obseruatum esse, minus tamen quam Animalia omnia, quae hactenus videre contigit. Nam licet Microscopium vnumquodque arenae granum nucis communis magnitudine repraesentaret; interim tamen dictum animalculum majus non apparuit quam arenae granulum sine microscopio conspectum. Ex quibus certe colligere licet, quam exiguum id fuerit, ita vt ex Spectatoribus quidam Athomi Animalium ipsi nomen dederit. P. Cherubinus Aurelianensis Capuccinus in Praefatlib. de Visione perfecta refert eadem verba ex Diario Gallico 12. Nouemb. 1668. dato pag. 107. &errorem sub illis verbis latentem retegere sibi suadet, immo euidentem contradictionem ostendere, &consequenter noli microscopij huius effectum merum fuisse figmentum Idem Auctor proponit nouum microscopij genus; Binoculare nimirum, quod omnino, sicut longe supra Monoculare certe supra votum ait sibi successisse, adeo vt clarissimi plerique curiosi omni eruditione conspicui, illud sint demirati, illudque vt iuuandis eorum studijs consetraret impense rogauerint.