Latin
GENERARI?
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 14
Unproofread scanNot analysed yet
Negat Senecio, concluditque, hinc est quod nullum Quum è Terra editum memoratur, "Animalia autem perfecta, &integra hodie Terra pa"rit, Mures in Aegypto, partim Serpentes, &Ranas, &„Cicadas extrinsecus alio principio, aliaque vi accedente. In Sicilia sub seruile bello cum sanguinis "multum &insepulta cadauera computruissent in ter"ra, copia Bruchorum erupit, qui per totam dispersi „insulam frumentum corruperunt. Haec ergo è terra "nascuntur &aluntur (&paulo post) nunquam enim „visum est ouum, quod è coeno esset concretum; sed in "solo animali coit, atque nascitur. At enim innumera "Animalia in coeno; (quod probat in Anguillis, sicuti "ante dixerat) Considera enim Scnipes &Teredines in „Arboribus &Lignis innasci, humoris putrefactione „aut concoctione, quibus nemo negauerit priorem na„ turam esse vim generandi; Nam materia aduersum ea, quae nascuntur rationem habet matris, vt ait Plato, &„Nutricis, hactenus Senecio. J Quae omnia cum intellexerim, mentem distrahi in oppositas partes animaduerti, liberumque mihi esse vel Firmi vel Senecionis dictis adhaerere; illud in memoriam reuocans, quod alibi idem Plutarchus pronunciauit. Philosophiam tanquam matrem familias non debere loqui inter pocula, hoc est, nisi male interpretor. Rerum naturalium veritatem haud vnquam detegi inter incautè Loquentium Turbam, verùm cùm Cleantis vtimur lucerna, &in remotis à vulgo recessibus, vt olim Pittagoras, philosophamur. Consultius idcirco ad scholam Ipocratis te contulisti Rufe, vt cum eo humano foetu attente obseruato, illum similem esse ouo crudo referres, externa testa vndique ablata; Verum quid inde arguis, nisi quod omnes concedunt, docuitque Aristoteles ipse, cum dixit humanum foetum initio esse velut ouum in sua membranula contectum, &detracto putamine, quae membranula est valde venosa Hoc est sicuti explicat P. Syluester Maurus in sua Aristotelica paraphrasi plena venarum subtilium instar capillorum, quae profecto in ouorum putaminibus non inueniuntur. Ex his satis clarè apparet, ni fallor particulis illis INSTAR &QVASI à Philosopho vsurpatis haud vera oua significari.