Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 15
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. Ex S. Scripturae Oraculis talis generatio non deducitur Vm Rufus subijt: Aegyptios illud indicasse eòquòd Traditionum mosaicarum à Mythologicis &Poëtis, dein non vno modo corruptarum ignari, vt id cre„ derent illarum auctoritate inducti sunt. s Moses enim „primo Geneseos mirabilem mundi creationem describens voce vti voluit hebraea Merahefet, quae Latinis "propriè est Incubare &Fouere. Vt Voce ista, quae „communem naturae operationem notat, infirmo Homi„num intellectui facilius redderet Creationis Miste" rium. Obseruauit id S. Hieronymus in quaest. haebra„icis, vbi in explicatione. Et spiritus Dei ferebatur super "aquas sic fatur. Pro eo quod in nostris codicibus scri„"ptum est Ferebatur, in hebraeo habet Meraheset, quod „nos appellare possumus Incubabat siue Confouebat in si„ militudinem volucris oua calore animantis. Dogma porrò adeo conforme ei, quod in sacra Genesi legimus, vt si philosophiae secreta ex libro forte solius coeli non Naturae arcanis destinato petenda forent, persuadere id rationi pietas deberet, nisi aliunde id "iam persuasa esset. Germinet Terra herbam viren„ tem, &facientem semen &lignum pomiferum faciens "fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram, &factum est ita; Et protulit Terra „herbam virentem &facientem semen iuxta genus "suum, lignumque faciens fructum &habens vnum„ quodque sementem secundum speciem suam; Et in„ ferius idem repetitur. Ecce dedi vobis omnem herIn Gen"bam afferentem semen super terram, &vniuersa ligna "quae habent in semetipsis sementem generis sui. Vera memoras Rufe Fulbertus ait, sed falsa deducis.