Latin
CAPVT QVADRAGESIMVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 145
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT QVADRAGESIMVM. accurrunt, &circa easdem peruolitant, suaque oua ibi deponunt, quorum tamen multa nunquam perficiuntur, nec noui Muscarum foetus apparent, necesse est vt dicamus eas vel deceptas fuisse ab innato appetitu, vel non ideo eò peruolasse vbi aptum alimentum Vermibus nascituris Natura indicabat. Si primum dicatur, iniuriam irrogamus Naturae, quae prudenter semper agit nihil frustra operando; si vero secundum, Ratio allata euanescit. Quam euidens igitur est muscas varias accurrere, odore fortasse illectas, ad flores &carnes siue putrescant, siue non, tam verum pariter existimo ab eis oua casu deponi non solum supra flores seu carnes, vbi nutricantur, sed etiam alibi quam sępè, cum opportunum hoc fuerit, sicuti multa Animalia perfectiora, vt Pecudes, Equi, aliaque notissima suos foetus quocunque in loco tunc deponunt, cum tempus pariendi, à Natura statutum aduenerit; &quia saepe Muscarum species in rebus putrescentibus alimentum sumunt, hinc prouenit, quod ibi earum oua deponantur, vbi vt plurimum sistunt. Ceterum posse vbique verines generari ex Quis à Musca relictis nemo negabit. Pluries enim vidi termites suos à muscis relinqui, vbi nulla materia putrescens erat, &sub vitro clausis multoties muscis, vbi nihil praeter leuigatum vitrum erat, emissos vermes numeraui. Negant tamen multi hoc pacto omnes produci, praecipuè cum multi appareant, qui nunquam in Muscas commutantur; vel si muscae euadunt, non potest suaderi quomodo oua relicta ibi fuerint, vbi natalem sortiuntur. Hanc rationem deduco ex accuratissimis obseruationibus quas ipsemet celeberrimus D. Redi recensuit paginis ferè decem. Agens de Viuentibus quae in Viuentibus reperiuntur. Fatetur ille pag. 70. in Floribus Hyacinthinis, quos contusos Mense Februario aeri exposuit, nunquam vermes apparuisse, addit pag. 71. mortuos esse vermes 22. Martij, qui ex ouis à musca relictis supra eosdem Flores prodiere. Insuper 20. Martij vermes vidisse natos, qui ramen in muscas non fuerunt commutati. Pagina etiam 85. vermes etiam in Floribus Maluae putridis natos ex ouis ab ipso clare visis, omnes mortuos esse, aliasque similes obseruationes enumerat.