Latin
CAPVT QVADRAGESIMVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 146
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus positis sic arguo: mortui sunt vermes in Hyacinthis alijsque Floribus ab ouis nati, quae musca reliquerat, &tamen alimentum ad eos nutriendos non deerat, ergo musca non ibi oua reliquit tanquam in nido, vbi alimentum in promptu esset, &vermes perficerentur, sed casu, immò fortasse in nido deposuit, quod nocumento fuit. Stat ergo, quod quamuis muscas odor inuitet, &ab Animalibus dignoscatur locus, in quo apte nidificent, posse sine praeuio semine in Floribus &Carnibus vermes generari.