Latin
CAPVT QVADRAGESIMVMPRIMVM. 149
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 150
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLII. An Qua deponantur à Muscis, vbi nidum aptum praeuideant Foetibus. Vae Tibi narro meam opinionem confirmarunt, dum hęc mihi suadebant à muscis non semper oua deponi in loco à natura praefixo, vbi vermes seu nasciturę alię muscae possunt pabulum inuenire; verum vbi sunt, quando tempus statutum pariendi iam adest, sic uti videmus in Viuiparis &Quiparis quamplurimis, &nemo nescit à domesticis auibus Pipionibus Gallinis &huiusmodi supra herbas, paleas, fructus, vestes, &cubilia oua relinqui. Qua supradicta emanarunt à duabus muscis maioribus, quae vitro inclusę fuerunt. Ceterum minores muscę nec oua nec vermes produxerunt, &quasi fastidientes alimentum illud, quod in vase poma putrida subministrabant, ad foraminula veli oloserici accurrentes, ibi aura fortasse vitali fruebantur; nec puto illas a graui odore repulsas, cum paulo ante ab eodem inuitatę ingressę fuerint vitrum. Hoc experimentum bis tentaui, &die subsequenti quatuor muscas in vase eodem deprehendi, vbi mistura ex puluere viperino condebatur. In eo clausę sua oua deposuerunt vt antea in diuersis vasculi partibus, vbi nulla fex, nulla macula vitrum deturpabat. Qua erant omninò supradictis similia, sicuti etiam musca. Omnium color albus in aureum paulatim abiuit, &deficiente humore, quo erant effoeta, tanquam adustae siliquae visa sunt, ex quibus nihil ortum est. Qua de causa hoc acciderit, tecum ipso discutias velim Rufe. Historiam in praesentiarum expono, &molestiam cupidus mitigandi, muscam subijcio, à me diligentissime Microscopio obseruatam, argumentum Tibi praebens, quo Diuini Opificis Architectonicam menCAP. QVADRAGESIMVMSECVNDVM. 151 mentem admireris, quae in minimis ac infimis Animalculis fabricandis Artem adeò magnam impendit.