Latin
CAPVT QVADRAGESIMVMPRIMVM. 149
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 151
Unproofread scanNot analysed yet
Erat ea quidem paulò maior quàm muscae, à quibus Estate molestijs afficimur. Caput habebat aeque latum ac dorsum in tres partes signatum, &raris breuibusque setis aculeatum, cuius longitudinem nigrae fasciae in partes aequales notabant. Oculi, vt solent esse in muscis, in numerosos orbiculos distincti, colorem in castaneum propendentem ostentabant, circulo albo &piloso circumdati. Dorso venter coniungebatur, sed maxime amplus, &duplo maior dorso, tribus commissuris diuisus, &vndis ęnei coloris ad viridem propendentis notatus, quas subniger discriminabat. Extremitas videbatur portio aliqua globi spherici ventri adiecta, spissis &breuibus aculeis circumdata, sicuti in reliquis partibus pili breuiores &rari, sine vllo ordine dispositi apparebant. Curiosas Obseruationes Bemarcus noster retulit, inquit Fulbertus, quae cum à Nobis pro certo habendae sint, dubitationi locum dant, ne praecipiti assensu omnia ex Quo seu Semine rigorose accepto credamus, &eruditissimis experimentis, solutis dubijs omnibus, &sublatis difficultatibus modum generationis Insectorum, adeo in apricum prolatum, vt sine nota vel ignorantiae vel peruicaciae nemo dubitare hic amplius queat. quod pluries à Nobis repetitum est, à Viro dignissimo obiectum. Scis optimè Rufe ad abolendos terminos illos ortus spontanei, suadendumque, nonnisi vnicam Naturae operationem statutam fuisse in productione omnium Viuentium, parum conferre reliquas Generationes deprehensas fieri ex ouo, quas spontaneas esse Veterum monumenta testabantur; cum generale aliquod Axioma vel vnico contrario experimento possit, si penitus non infringi, saltem valde labefactari, &deficiente fulcro vno Philosophi molem male solidatam nutare. Resumo igitur Rationabiles esse tuas Dubitationes Bemarce, nec peruicaciae notam Censor aliquis laudabiliter inuret Tibi, si ex Floribus hyacinthi seu alijs vermes natos sine praeuio semine existimes: quandoquidem, vt vidimus, praeclaro Authore D. Francisco Redi comprobante, &Fungi &Carnes Viperarum putrescendo verminant, verminantque etiamsi non putrescant; nam in omnibus par ratio est. Quandoquidem Fulberte D. Redi nominasti resumpsit Bemarcus, summoperè gaudeo, si huic opinioni fauet Author adeo praeclarus.