Latin
CAPVT XLIII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 156
Unproofread scanNot analysed yet
Irrideres mihi profecto Fulberte, Irrideret Rufus, si viso à me improuiso nubium fulgore, si visa Trabe ignita inter nubes, vel stella cadente, hora ex. gr. octaua noctis, decima die Mensis Ianuarii Coelo nubilo seu claro, recurrente simili die decima Mensis Februarij subsequentis, Vos è somno excitarem &libero coelo exponerem, quia nempe pro certo haberem simili hora similique die, similia omnino phaenomena posse à Nobis contemplari. Cui enim latet Lucem nobis abbundè à Natura impertiri, inuariata quidem lege, Solis, Lunae, Stellarumque radijs in coelo, Igne è lapidibus excusso in Terra, at multis etiam varijsque modis pro suo arbitratu exhalationibus fortuito ignitis, quę inspicientium oculos delectant, mentesque Philosophorum exercent. Ad hoc idem dicendum coguntur qui spontaneam Generationem constantissimè negant. Si enim petas cur ab ouis, quę persępe in floribus deposuerunt muscae, vermes non fuerint exclusi, aut si fuerunt, cur muscae non euaserint? respondebunt profecto; ex fortuitis causis hoc euenisse, quas singillatim recensere impossibile est. Cur ergo ratio haec optime militat illis, fauere autem mihi non debet?