Latin
CAPVT XLIV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 157
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIV. Indicatur Aer maximè conferre ad spontaneam Generationem. Vper ijs, quae modo à Te disputata sunt, Rufus intercessit, vnum occurrit, non satis mihi expeditum. Fassus iam es Bemarce multoties in Floribus, alijsque rebus putrefactis vermes nasci tantummodo ex eo, quòd oua à muscis fuerint deposita. Quod vero semper hoc accidat deducere facile poteris, si quando experi„ menta moliris. [Accurata solertia adeo bene obtures „vasa, in quibus flores continentur, vt ne quidem pos"sis imaginari aditum licet angustum, seu rimulam mu„ scis patere, glutine aliquo etiam in girum apposito, vbi „operculum cum vase coaptatur. Si haec peragas, refer„ re mihi certe non valebis te vidisse aliquam nec in flo„ ribus nec in carnibus, Vermium generationem. Haec centies expertus assero. Hoc pluries expertus D. Leuenuch ita loquitur in suis obseruationibus pag. 216. „[Vt mihi hac in re satisfacerem ab hinc biennium „carnem sumpsi vitulinam, eamque intra vitreos quosdam tubos, hermeticè occlusos, inclusi, quos per aliquot „mensium spatium, tam prope fenestras ad Solem, quam aliàs reliqui, itaut caro portione sua aliqua in aquo„ sum mutaretur liquorem. Hanc carnem, liquoremque multoties accuratissimè examinaui, diuersisque temporibus vitra aperui, rursusque occlusi, indicemque obseruatorum seruaui, verum nullum vnquam viuens animal in ipsis animaduertere potui. At Bemarcus. Speciosam sane oppositionem excipio Rufe. Ratio, quam obiectas, videtur inenodabilis; atqui earum picturarum instar est, quas hinc si conspexeris, vnum quoddam referunt, sin autem illinc oppositum prorsus, aut quorundam carminum ea industria concinnatorum vt ex contrarijs capitibus lecta contrarium sonent. Tuam ipsam rationem arripio ad id, quod per eam euincere cogitas. euincendum. Da mihi operam queso. Esto, nulla generatio fiat, si vasa penitus obturentur Quid inde? Ergo tantum, quia oua à muscis non fuerunt allata? falleris. Quid subiungeres mi Rufe, si Tibi hoc pacto contradicerem: Tolle primum à putridis rebus muscarum oua, deinde generationem obserua. Rideres profecto. Quid dicam ego? cum non absimili arguendi methodo in tuis oppositionibus vtaris.