Latin
CAPVT XLIV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 159
Unproofread scanNot analysed yet
Huc non adducam, quod Varro testatur equas in Lusitania vento Zephiro concipere, mitto quod Aristoteles De re memorat, multos cum Diogene sibi suasisse Animam rustica cap. 1. omnium esse Aerem, eo quod existimauerint Aerem esse 1. de Aprincipium omnium corporum, immò omnium Operatioma c. 5. num, quare apud Ciceronem dicebant. Aer Nobiscum videt, nobiscum sonat, nihil enim eorum sine eo fieri potest. Notabo tamen Zephiri auram foecundissimam esse, indeque illi hoc nomen, quasi Vitam ferens. Ita enim Virgilius. Tephirique tepentibus Auris Laxant arua sinus, superat tener omnibus humor Parturit omnis ager. Hinc Antiqui, vt notat Arueus exercit. 13. cum verno