Latin
CAPVT XLIV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 158
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc dicendo Aerem excludis cuius beneficio, sicut Animalium omnium vita seruatur, sic pariter multorum generationes praesertim spontaneae excitantur &perficiuntur. Gratias tamen Rufo debemus, Fulbertus occurrit, qnòd suis licet fallacibus oppositionibus ingenia vellicet nostra ad multas Naturae operationes inuestigandas, &inter difficultatum obscurissima senticeta pretiosum Veritatis Aurum inueniendum. Vastum proinde campum tuae menti aperuit Bemarce; vbi docere me possis, quo pacto spontaneis Generationibus Aer suam conferat opem. Tum Bemarcus subiunxit. Audaculus sum, si coram Vobis, omnium litterarum Viris, &in naturalibus obseruationibus peritissimis de his disserere aggrediar. Referam tamen quidquid mea Phantasmata, partim ab Experientia edocta, partim à ratione directa, mihi suaserunt, vt crederem, Aerem maxime conferre ad generationes spontaneas efficiendas. In memoriam redeunt nonnulla, quae à me alijsque Viris praeclaris obseruata sunt, non tamen ea omnia Tibi commemorare animus est (id enim prolixi &fastidiosi operis esset) sed ea tantum, quae nostram disceptationem aliquo pacto iuuabunt. Et ne sine methodo procedamus, primo dicendum est Aerem omnibus Viuentibus siue sponte nascentibus, siue non prodesse, vt nascantur, vegetent &conseruentur; non quidem quemcunque aerem, sed aerem aptum, vt videbimus.