Latin
CAPVT XXXXVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 173
Unproofread scanNot analysed yet
Singulis diebus calidis &quidem valde humidis exposui aeri vasa, in quibus iam ad putrescendum dispositum erat quidquid in ipsis continebatur, &quidem pluries quocunque die permisi, vt nouus aer ingrederetur alicuius horae interuallo, omni remoto tegumento, sed diligentissime aduertens, ne tunc temporis vlla interim musca vas ingrederetur, quod facile vel etiam puerulus poterat obtinere; &non semel generationes vermium obtinui, quos subinde describam. Possunt insuper in vase clauso accidere generationes huiusmodi, si contineatur massa proxime putrescens apta vt diximus ad talesgenerationes, &insuper detur interna dispositio, quae vel calore, vel etiam frigore externo suffulta, inducat omnimodam &sufficientem partium humidarum dissolutionem; sicuti accidit, cum vi aeris incisiua, &dissoluente efficitur, sicut etiam notum est, quod, vt ab ouis pulli excludantur, non requiritur ab omnibus eadem caloris intensio; oua enim Testudinum sub arena, Strutionum supra eandem Piscium in aquis, Volucrum in plumis foetificant. Exemplo sint febres, quas medici aduertunt putridas gigni in summis etiam frigoribus. Vrgente enim vehementissimo frigore obturantur pori cutis, nec spiritus praesertim ignei, qui in corpore gignuntur libere possunt expirare; vnde coguntur remanere in corpore &isti spiritus deinde alterant humores, &suo calore putrescere faciunt, &sic gignuntur febres putridae in hyeme, sic apostemata in pleuritide. Haec adnotauit Cabeus. lib. 4. Text. 4. qui etiam ibi docet multos morbos praesertim in homine gigni à veneficis spiritibus, quibus aer repletus vere potest dici putridus &corruptus, qui spiritus enecant homines, dum paulatim ex aere attracto in eorum corpore fortasse concrescunt. Tum Fulbertus Rufum respiciens, memini inquit, me legisse obseruationem septuagesimam nonam Bartolini, vbi Aerem animalculis inuisibilibus pestis tempore refertum esse Alstedius asserit, quae respiratione deglutiuntur, &ex aeris corruptione enascuntur.