Latin
CAPVT XXXXVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 174
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si nobis dubium facessit comprobat tamen, quod suspicatur Cabeus, qui vocat spiritus veneficos, quos vermes dicit Alstedius. Suspicor propterea ex talibus siue spiritibus, siue vermibus pestiferis primordium habere posse ea Vermium &Insectorum tam copiosa colluuies, quos in omnibus fere Animalium omnium remotissimis fibris obseruarunt D. Redi, alijque Naturę perscrutatores nobilissimi, quibus relatis &stomacum nausea &mentem merore afficiunt, cum miserrimam explicant Hominis conditionem. Quicquid accidit de vermibus in aere nihil affirmo, cum nihil adhuc certo obseruauerim, subiunxit Bemarcus, dico tantum me existimare parem esse rationem circa insectorum genesim, quae in Viuentibus reperiuntur, ac non Viuentibus. Vel enim generantur ab ipsis vel in ipsis, &in vtroque casu eadem militat ratio, nam in vtroque caliditas in humiditate contenta ab aliena caliditate ambiente non quidem circumquaque, sed saltem in aliqua parte, &praeualente alteratur, &fermentescit, ita vt spiritus inclusi &dissipati conueniant &Viuens aliquod constituant. Talem humorum alterationem oculis microscopio optimo munitis pluries deprehendi. Subieci enim Instrumento optico minimam guttulam aquae impurae, quę iam ad putredinem inclinabat, &in spatio lenticulae amplitudini vix aequali innumerabiles bullas deprehendi, quae continuo motu, &quidem sine ordine supra vitrum discurrebant ea ratione, qua in olla videntur igni superposita, quando liquores ebulliunt, neque cessabat hic motus; nisi quando post exiguum temporis spatium velum illud aqueum supra vitrum penitus siccabatur, &deficiebat.