Latin
CAPVT XXXXVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 177
Unproofread scanNot analysed yet
At tuis adhaereo rationibus, vt credam, non ideo faciendam esse illationem vniuersalem asserendo nihil sponte gigni, cum ex vastis Naturae fodinis semper aliquid eruatur, quod quia nunquam antea obseruatum nouum appellamus. Certe Animalcula illa nuper à te descripta nullus quem sciam detexit. Viderunt quidem alia fere similia Perscrutatores aliqui generata in aqua, in qua Grana piperis contusa per dies aliquot fuerunt macerata &opportuno tempore luculentius illa explicabo. Hinc dubitatio suboritur, An in multis casibus, in quibus quis affirmat nullam videri vermium generationem in rebus putridis, ibi tamen insint, licet oculo inermi non detegantur. Sufficiat nunc animaduertere, nullum qui ratione sit praeditus negare stellulas esse in cęlo, quas Satellites Iouis, &Martis vocamus, licet illae non dispiciantur sine Thelescopij beneficio, quare ergo neganda tam prompre erunt ea quae ope microscopij cognoscimus? Igitur, vt video rationibus &experientia, resumpsit Rufus mentem meam cogere Bemarcus studet, vt à sententia dimouear, qua existimo omnia vermium genera in omni re putrefacta, non nisi ex solo muscarum semine oriri. Laudo Zelum, laudo ingenium. Neque enim ex illis sum, quorum studium perpetuum est, vt contradicant, &alijs semper dissentiant. Genio meo non aliud oblectamentum est, quam quod discitur in inquisitione veri. At aegrè te ferre nolim, quod liberius meum super celeberrimorum huius, &praeteriti Aeui Philosophorum sententia iudicium protulerim, experientia euidenti doctus. Cuiuis enim id quod magis placuerit sequi licet, nec indecorum esse aut existimationi &reuerentiae, quam illis debeo, praeiudicare hanc procedendi viam putauerim; quin nisi, qui tyrannidem affectat, aegre ferre hanc in Republica Philosophica circa naturales speculationes ratiocinandi libertatem non debet, cum praeter inquisitionem Veritatis nihil aliud spectet, quae vt Seneca ait, omnibus patet, non dum est occupata: qui ante nos fuerunt non Domini, sed Duces sunt: multum ex illa etiam futuris relictum est.