Latin
CAPVT XXXXVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 178
Unproofread scanNot analysed yet
Praeclare quidem ais Rufe, interfatus est Bemarcus, Ex documentis tuis innotescit nobis eò colloquia deuenisse, vt iudicandum sit (quandoquidem omnes certissimis experimentis ducimur) quinam tutiori via vtatur in philosophando ad veritatem explorandam. Aut saltem ex Nobis neminem posse audacter asserere: quòd nisi cum nota vel Ignorantiae vel peruicaciae dubitari hic amplius queat. Si enim euidenter non patet in omni casu gigni omnia ex ouo, probabile est aliqua ex ouo non gigni, si igitur probabile, cur illos arguamus, qui rationibus validissimis hoc sibi suadent? In omnibus scholis, vbi scientiae cum Philosophia partem habent, studiosi earum Asseclae in diuersas classes abeunt, Ne mai letto di selua allor che priua LArbor di foglie il vento, ha tante fronde Licetque omnibus tanquam ex mensa opipare instructa illos cibos delibare, qui magis singulorum palato grati sunt, ibique solum veritati iniuria summa à contradicentibus irrogatur, quando cum geometrica demonstratione concluditur. Igitur resumo, potest Generatio spontanea ex defectu aeris impediri, ergo etiamsi in vase clauso generatio vlla non accidat, perspicuum, non erit: e muscarum semine seu ouis semper euenire. Rei huius exquirendi amplitudo &me audientium perspicacitas, facultatem atque vtilitatem adimunt eandem pluribus vrgendi. CAP. QVADRAGESIMVMOCTAVVM. 179