Latin
CAPVT XLIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 185
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT QVADRAGESIMVMNONVM. 185 ue vitam ipsam statim in discrimine, immò &amitti videmus. Quapropter omnibus organa dedit aptissima, quorum dilatatione aer attraheretur ad vitae conseruationem; &haec comuniter cor &Pulmones vocamus. Hoc me docuit insignis Litteratus Redi, vbi ait. Non allesole Chiocciole terrestri ha datola Natura il cuore. Ella lo ha dato altresi alPostriche marine, ed a tutte, tutte quante le Conchiglie, che abitano nell’ acqua dolce, e nell acqua salata, e pag. 60. ma qual è quel così vile, epiccolo, e minutissimo, è quasi inuisibile animaletto, che non habbia il cuore. A tutte quante le generationi de Viuenti la Diuina Prouidenza Pha dato; anzi che à molti Insetti non ne ha conceduto vno solo, malha scompartito in molti, e molti piccoli cuoricini, ed io ne ho contati fino a venti nelle scolopendre terrestri. Hactenus Redi, Si Viuentia omnia corde sunt praedita, interpellauit Rufus palinodiam canere necesse est Tibi Bemarce, qui affirmasti in Animalibus Testaceis illud non veperiri. At Bemarcus Palinodiam canere non dedignor, si iudices. Discendi enim cupidine verba profero, non docendi arrogantia. Illam cum laude cecinere insignes doctissimique Scriptores, sicuti Vopiscus publicus in Louaniensi Palestra Doctor, qui postquam sanguinis circulationem impugnasset, re melius cognita, ob documenta Renati, &Ioannis Vallei, scripsit. Primum mihi inuentum hoc non Placuit, quod &voce &scripto publice testatus sum, sed dum postea ei refutando, &explodendo vehementius incumbo, refutor ipse &explodor; adeo sunt RATIONES eius non PERSVADENTES SED COGENTES. Canerem tinquam, vt Vopiscus, si rationem aliquam saltem persuadentem audirem. At quia nullam huc vsque didici, recedere non arbitror à sententia eruditissimi Samuelis Bociarti, qui lib. 1. part. 1. de Animalibus S. Scripturę loquens de Insectis ait. De caetero haec maxime sunt imperfecta, quippe quia nec venas habent, neque SANGVINEM, neque COR, neque IECVR, neque PVLMONEM. At dices talem magnae litteraturae Virum rescripsisse id, quod super hac re alij scripserunt, nec philosophi partes voluisse adimplere, cuius est nunquam aliquid affirmare tanquam certum, nisi quod proprijs oculis post multa iterata experimenta ohseruauit. Verum mi Ruse hoc dicendo, quid dicis?