Latin
CAPVT XLIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 186
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum Virum falsitatis damnas, eo quod aliorum Auctoritatem sit sequutus, rescribendo id quod alij scripserunt. Cur igitur me laudares, si nunc sola contraria auctoritate ductus, affirmarem Insectis omnibus inesse Cor; falsumque me scripsisse, cum dixi in Cochleis marinis illud non reperiri? Haec à me scripta fateor, non tamen vnquam negaui in Insectis esse quidquid laudatus Redi Cor &Pulmones appellat; scripsi enim in Problematibus Cap. 18. Quod si Natura Testaceis (saltem aliquibus) cor negauerit, quod tanquam origo esset, ex qua ad membra cetera alimentum diffunderetur, in ipsis posuit partes aliquas Venarum vicem explentes, quas dicimus fibras, quae saniem quandam vel attrahunt ex ventre, eam primo excipiente &aliquantulum concoquente, vel per poros corporis ex Elemento, in quo viuunt. Hęc vero dum scriberem, mentem meam alibi defatigatam aliquantulum relaxandi in littore maris opinio fuit huiusmodi suspicionibus; non vero pronunciandi Axiomata tanquam ex Cathedra. Cùm recenserem sententiam Aristotelis, rationem referebam, cui ille innixus rem ita esse sibi suaserat. Existimaui tamen me aliquomodo Philosophi partes adimpleuisse. Inspiciamus. Non ne Philosophi partes sunt, ad intime penetrandam rei cuiuslibet naturam, primum definitionem statuere, cum definitio, vt docet Aristoteles sit medium demonstrationis, &ex ignorantia definitionis etiam in mathematicis oriatur difficultas demonstrandi quaedam, quae posita definitione facillime demonstrantur? Deinde dispicere an reiquam inquirit perfecte congruat, ne solo ductu oculorum iudicans dicat, (vt olim ille) Animal implume hominem esse, deinde falsitatis conuicatur gallo sine plumis in Theatrum allato, excipiaturque caechinnis? His legibus in Peripato enutritus, an ipsis obtemperaueCAP. QVADRAGESIMVMNONVM. 187 rauerim tuum est iudicare ex his, quae subiungo. His praelibatis, en Philosophi ratio, quam problemate 18. adduxi. Cur Testaceis cor Natura negauerit.