Latin
CAPVT XLIX
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 187
Unproofread scanNot analysed yet
Animalibus omnibus non exsanguibus Necessarium est cor ex Aristotele, cum enim humido fluidoque constet sanguis, indiget vasis aptis ad illum excipiendum, in quem finem elaboratae sunt venae, quibus in omnia corporis membra diffusis ad impertienda singulis alimenta, necessarium fuit eas omnes ex vna origine veluti riuos ex vno fonte corriuari, nempe ex corde, ex quo tanquam ex prima scaturigine profluunt omnes, &singulae. Hinc arguebam. In Animalibus Testaceis neque sanguis datur, neque haec naturae operatio diffusionis ex vno veluti fonte ad ceteras corporis partes, ergo quid mirum si cor illis non effinxit Natura? At quia, resumebam, est necessarium aliquid ad vitae alimentum, dedit aliquem proportionatum humorem, quem in Testaceis saniem Philosophus appellat, quo pacto sunt etiam partes Venarum vicem explentes, quas dicit Fibras, qui humor sufficienter alit, si attrahatur à ventre illum primo excipiente, &aliquantulum concoquente, vel per poros corporis ex elemento, in quo viuunt, non secus ac Arbores humorem illum bibulis radicibus exugunt è terra, quae ijs pro corde ac ventre est, parato semper ad alimentum suppeditandum. Sicuti ergo nullus dicet Plantis cor inesse, in quo vita tanquam in prima sede resideat quodque ceteris partibus alimenta distribuat, sic de Plantanimalibus alijsque similibus imperfectissimis Viuentibus philosophari docemur, quae non nisi motu à Plantis distinguntur. Liquet iam, quod si tuam locutionem vsurparem, me non rationi sed auctoritati oppignerarem, sicuti Bocciarti auctoritate me ductum fuisse existimas, cum in eius sententia fui. Nunquid Bocciarti auctoritatem alienae posthabendam censeam? Abstinebo à tam inuidiosa comparatione. Ad illud redeo, vnde incaeptus sermo est: Animalia maximum à respiratione aeris in vsum vitae fructum recipere. Id expertus est insignis Boile suis accuratis experimentis physicomechanicis. Machina sua vitrea, ex qua beneficio Antliae aerem inclusum exhauriebat in perniciem Animalium in vitro inclusorum. Expertus sum ego pluries sine machina in vase vitreo perfecte obturato, in quod Aeri accessus non erat. Expertus est D. Franciscus Redi qui pag. 71.