Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 19
Unproofread scanNot analysed yet
Testaceaque Conchiliaque, &quae in arenis nascuntur. Haec autem huc non reuocaui, vt singula tanquam inconcussa &probatissima legenti persuadeam. Vnicae enim auctoritati aliquid asserentium circa Naturae operationes fidem minimè praesto, nisi sese ab experientia illud didicisse affirment, &oppositorum certitudo non retrahat Hoc vnicè probatum velim, quod sicuti à multorum auctoritate Generationem spontaneam repugnare erudior, ita me à non paucorum sententijs eandem esse possibilem discere, neque ex Sacris Paginis aliquid certi nobis constare, vt illam negemus, quin potius admittamus.