Latin
CAPVT IV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. Spontaneam Generationem possibilem esse in Sacris paginis indicatur. "C Acrum Testum expendamus, ait P. Athanasius "OKircherius, qui nobis refert Dei iussu Reptilia „inter Arcam fuisse recepta; omnia nempè Animalia, „quae pedibus destituta solo ventre annuloso super ter„ ram reptare solent, cuiusmodi serpentes sunt, osten„ ditque nullum ex Insectis in Arca studio propagandae „sobolis necessariò conseruatum fuisse; illaque sola „Animalia introducta fuisse, quae immediatè ex massa „chaotica à Deo fuerunt producta, quaeque mutui sexus "commistione sese propagare solent, ex ea potissimum „ratione, quòd multa, quę ipse recenset Insecta, ex na„ turali rerum corruptione iuxtà seminarias causas, ve„ getabilibus, aut sensitiuae naturae â Deo inditis exorta sunt, additque illa euidenti experimento comprobata „esse, vt de ijs dubitari amplius non possit. Tametsi „multa Animalia, inquit hic Auctor, etiam Quadrupe„ dia, vti Mures, Talpae, Ranarum, Lacertarumque penè "omnes species ex putri, idest ex seminio istiusmodi „Animalium alicubi relicto, idest ex eorum putredinosis partibus nascantur, quia tamen etiam naturali foe„ minae cum masculo commistione sese propagare solent; „hinc multi Interpretes sentiunt, etsi perperam, illa „quoque cum caeteris Quadrupedibus ad Arcam ius „habuisse, atque intra eam admissa esse, eò quòd mutuo „coitu se propagare soleant; verum cum illa ex multi"plici sordium colluuie, vel in ipsa arca ex putri nasci, „&deinde etiam per vtriusque sexus copulam sese pro"pagare potuerint; non video quomodo ea Arcam intrare debuerint; quod idem de Insectis supramemoratis intelligi velim, cum haec sinè illa sexus distinctio „ne ex solo excrementorum propriorum spermatismo ad proximam materiae dispositionem in animatum „corpus excludantur.