Latin
CAPVT LI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 207
Unproofread scanNot analysed yet
Quandocunque „enim spiritus hi vegetabiles cum materia proportiona"ta vniuntur, mox Viuens quoddam consurgit, &quan"docunque Animales spiritus vniti fuerint dispositae ma„ teriae, tunc Animal quoddam prodire necesse est, neque „tamen ad generandum siue Vegetabile, siue Animal „quaelibet horum spirituum coniunctio sufficit, sed ex se "&sua natura requirunt coniungi tales, &tales spiritus in tanta copia, &tali modo. Kircherij &Cabei doctrina relata, in promptu erat mea obiectio, subiunxit Fulbertus, nisi ambo adnotassent non sussicere quamcumque spirituum combinationem vt Viuens aliquod constituatur, nam alioqui non esset maior ratio, quod è cadauere putrefacto ex. gr. equi consurgeret Vermis, quam Equus similis destructo, ex Floribus Flores, caeteraque Animalia (perfecta sint vel imperfecta) homine excepto, perpetua &mirabili rerum circumuolutione semper è cadauerum cineribus excitata. Hic Bemarcus. An Cabei &Kircherij documenta aliquantulum claudicent, &in aliquo deficiant meum non est hic iudicare. Illa recitaui, vt ostenderem non esse nouam apud Philosophos talem opinionem. Illa sane reprobari à Ruso non deberet, qui in ea sententia est, quae docet Omnia ex sola Athomorum, seu corpusculorum diuersa combinatione constare. Cęterum facilè ratio redditur, cur non possint ex Spiritibus dissipatis vitalibus, iterum generari Animalia quaecumque. Quod vero spiritus huiusmodi (seu particulas spirituosas, seu corpuscula actiuiora malimus eas vocare in Rerum Natura semper discurrant, non vnico deducitur argumento.