Latin
CAPVT LI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 208
Unproofread scanNot analysed yet
Collegium Conimbricense ait constantem esse Philosophorum sententiam experimentis satis comprobatam Animantium vitam ab ijs substentari ac foueri. Vnde Aristoteles mortem caloris extinctione defi niuit, quia videlicet dum calor viget vita sustentatu eodem intereunte concidit. Quae etiam causa fuit vt Heraclitus dixerit: ex igne, cuius soboles calor est, natafuisse omnia, &alij in duabus mundi partibus meridionali &septentrionali, quarum altera calida est, alterafrigida, vitae, &mortis figuram contineri pronuntiarint, vt videre est apud Lactantium; sed quia Animantium calor assidue dissipatur, prouida natura spiritus efformauit (idest corpuscula quędam iuxta Conimbricensium explicationem) qui spiritus nuncupantur, siue quod obtutum effugiant, siue quod velut aura quaedam suauissima mulceant, pulsent, spirent; Efformauit inquam huiusmodi Spiritus, vt insitum calorem aduentitio instaurent, simulque membris omnibus ad munia sua obeunda vim conferant. Quod videtur significasse Aristoteles, cum ait sic se habere Spiritum in rebus à natura institutis, vt in arte fabrili Malleum &Incudem, quae ad multas actiones edendas obseruiunt. Hinc etiam Alexander Aphrodisiensis spiritum Animae &Corporis vinculum appellauit, quod viuifici caloris beneficio vtrumque conciliet &coniungat: nec vero aduentitius calor (aiunt Conimbricenses) alia ratione melius in omne corpus effundi, &subsidio aduenire potuit, quam per huiusmodi spiritus, qui tenuissimi sunt, maximeque agiles, ac proimde huc illuc facile discurrunt, ac totum corpus breui traijciunt. Esse autem in Animali spiritus conuincunt plurima argumenta, nam si quis mortuo Animali in cordis &cerebri ventriculos introspiciat eos sine vllo fere humore inueniet, quare, cum non frustra à natura conditi sint, optima coniectura est illos, dum adhuc Animal viueret praetenui aura seu spiritu fuisse occupatos, qui tamen &intereunte, cum fluidae &leuissimae substantiae sit euanuerit. Haec Conimbricenses. De hac re etiam Ferne lius, Vallesius, &Aprodisseus. Idem Vallesius, relatus ab eodem Coll. Conimbr. comment. in Arist. lib. I. de Gen. &corrup. c. 4. quest. 23. art. 2.