Latin
CAPVT LI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 209
Unproofread scanNot analysed yet
capillos &vngues in cadaueribus multoties crescere, &incrementi causam esse calorem aliquando in cadaueribus seruatum, qui licet virtus expultrix animalis seu viuentis euanuerit, ipse tamen aliquanto tempore concretionem fumidi vaporis ad radicem vnguium &capillorum relictam, &recrementa, in quae, mortua corpora per cariem resoluuntur, foras eijcit, &capillos vnguesque protendit. Tertio videmus in Insectis alijsque imperfectissimis Viuentibus eorum partes diuisas aliquandiu viuere, moueli, &exercere operationes talium partium proprias, ita vt ex vno insecto videantur fieri plura, eo pacto quo ex vna planta possunt fieri plures plantae. Hoc supposito deducitur cum Scoto, Capreolo, Conimbricensibus &alijs: in eorum nutritione, abeunte particula materiae, abire etiam portiunculam Animae, &accedente, nouuam aduenire: ergo plures particulae formae animantis imperfectae cum materia accedunt &recedunt. Sed hoc potest aluari eo quod multi spiritus accedant, motus illi natutales efficiantur, si recedant cessent, vt patet in neruis obstructis, quorum motus perit, eo quod spiritus animales impediti non concurrunt ad operationes eorum proprias ergo &c. Quod si vestras aures ieiunis aeque &arduis rationibus defarigaui, vt me munirem, &tantorum Philosophorum expertorum auctoritate fultus indicare possem non temerarias esse tales meas suspiciones; vt clarius elucescerent, innumeras pene experientias huc reuocare possem, quae Philosophis quamplurimis argumentum praebuere prodigiosas Naturae operationes detegendi. Vnam aut alteram excipite. memorat P. Daniel Bartolus in suo de Glacie Tractatu quod satis omnibus patet, videliLib. 2. de abdit is rerum causis. Lib. de spiritu &calido. Lib. 2. controu. med. &philos. c Dist. 44: In 2. dist. 15. q. vnic art: 3: