Latin
CAPVT LII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 215
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda materia est talis, vt non habeat principium intrinsecum, quo possit mouere se ipsam, vel saltem non possit ita mouere, sicut mouetur ab arte ex. gr. lapides ita sunt materia domus, vt non possint se mouere ad formam domus eo pacto, quo mouentur ab aedificante; saltans licet habeat naturalem virtutem mouendi se ipsum, non tamen potest per illam se mouere illis motibus ordinatissimis, quimoueretur per artem saltatoriam, vel vix potest. His positis: quae non habent principium se mouendi ad formam artis, vel si habent, non possunt ita se monere, sicut mouentur ab arte, non possunt acquirere formam artificialem casu, sed solum ab arte ex. gr. lapides non possunt acquirere formam domus, nec potest aliquis casu saltare saltationem, qualis fit per artem, ideoque neque domus, neque saltatio pulcherrima potest fieri casu. Rursus materia ignibilis non potest se ipsam mouere ad formam ignis, ideoque non potest igniri à se ipsa, sed debet igniri ab exteriori igniente. E conuerso quę possunt se ipsa mouere motu artis, possunt acquirere formam sine arte, ideoque aegrotus potest sanari sine opera medici vel ex se, vel si casu fiat motus, qui deberet praescribi à medico. Ex hac doctrina discimus esse in natura legem talem pręscriptam, vt casu possint aliqua efformari, alia verò non; Natura enim tanquam artifex prudens semper operatur, &cum iam lege sanciuerit multa Animalia ex alijs Hist. Aoriri debere, alia non, vt aduertit Aristoteles, decreuit, vt nim. c. 1. illa nunquam sponte nascantur, &dicuntur intenta primum à Natura, &iuxta ordinem Naturae, alia vero pręter ordinem Naturae &fortuita, sicut docuit cum Aristole pluribus in locis S. Thomas. Quoties ergo contingit Spiritus Vegetabiles iterum cum Fixo coniungi, statim germinat Virgultum, oriuntur autem illa herbarum genera, quae facilius nascuntur, &minorem ac minus perfectam requirunt copiam spirituum, quae verò majorem &perfectiorem requirunt congeriem, non ita sponte nascuntur; sicuti ex contingente aliquo concursu spirituum sensitiuorum aliqua Animalia imperfectiora generantur, non vero alia perfectiora, ita &in Plantis; cum tamen haec ipsa &in Animalibus &in Plantis nascerentur, etiam melius ex semine.