Latin
CAPVT LII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 216
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamuis non repugnet in terminis aliqua ex perfectissimis combinatio, non ideo dicenda est possibilis, cum iam naturae decreto sancita sit lex, qua generationibus spontaneis termini aliqui pręscribuntur, vti mare ventis agitatum arenis compescitur, ibique sistendo, vt ait ille, obsequenter Numen adorat. Damno propterea Petri Borelli opinionem erroneam; qui sibi suasit licita nigromantia Patrem, Auum, Atauum, totamque Prosapiam, immò Antiquos Romanos, Hebreos, &Arcam Noc totam in Museo, absque Pitonissa ad libitum accersere, modò eorum cineres vel ossa seruaret. In Homine enim, vt optimè notat Cabeus, non solum sunt substantię spiritosę sed praeterea substantia spiritualis, quę non est spiritosa &vapida, sed aliquid omnino diuersum à corpore, &substantia spiritualis, quae quia vnitur corpori ad complendum principium operationum, ideo dicitur forma informans, &à Deo solo corpori vnitur. Patet sanè iam per te, Fulbertus inquit, non eam esse casui foecunditatem, quam illi Democritus assignauit, &simul mihi persuasisti rerum naturam ita contemplandam esse à Philosopho, vt nec oculus penitus è fronte sua euellat, nec solum ductum oculorum sequens ratiocinationem repudiet. Si aer, qui nos circumstat, spontaneis generationibus adeo vtilis potest existere, Rusi opinionem super ancipitis probabilitatis gradum efferri iudicabo.