Latin
CAPVT LV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 228
Unproofread scanNot analysed yet
non aliud profecto, nisi pernecessarium esse temporis interuallum à Natura constitutum, vt pullus ab ouo, &planta à nucleo excludatur; &quidem non temporis cuiuscumque interuallum, sed dierum, quos coeli temperies apta comitetur: decidentibus enim frequentibus pluuijs semen loco germinandi marcescet: calore temperato per aerem diffuso celerius germinabit; immoderato frigore tardius. Si ergo talis ratiocinandi forma Ouis &Seminibus fauet, cur spontaneis generationibus aduersetur? Quid iuuabunt experimenta illa, quibus nullus vermis in putridis floribus visus sit? assero non fuisse. Fortasse ex seminis carentia? cur non potius ex defectu aliarum causarum, quas iuuare tam ad spontaneos, quam ceteros non spontaneos partus animaduertimus? Insuper, resumo, non negamus virtutem foetificandi Quis &Seminibus, licet foetum nullum excludant, in inepto loco posita, &obseruatione superiori indicatum est. Cur ergo è loci circumstantia experimentorum euentus non metiamur? Hoc secundum caput est, quod commendare institui, in hac mea obseruatione, vt scilicet obseruetur etiam locus, &cuperem experimenta iterum paragi in alijs locis, quia aliquoties consulto experimentum cępi frustra, quod alibi feliciter euenit (&quidem muscis in vtroque casu exclusis) quod aduerto ne iterum obijciatur. Fauet mihi quod accuratissimus Boile agens de magnetibus coelestibus narrat, videlicet: quod cum expositum fuisset aeri caput mortuum vitrioli, tum à se, tum abamico non longe à se dissito, pars quidem illius per complures septimanas, alia vero pars per aliquot menses, non inuenisse illud manifesto pondus suum auxisse, vel sensibilem aliquam salsedinem acquisiuisse, cum sibi &alijs Salsedo &pondus additum esset. Quod illi suspicionem iniecit peculiare aliquid inesse aeri in illa Londini plaga, vbi peracta fuerunt experimenta, durantibus saltem temporibus illis, quibus à se peragebantur.