Latin
CAPVT LV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 229
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio negligendum non est, quod apud omnes comprobauit experientia: infoecunda esse oua, infoecunda semina Plantarum multa, quae subuentanea dicuntur, quo posito sic arguo. Nil est in Rerum Natura magis idoneum ad speciem propagandam, quam Quum &Semen, &tamen nec oua neque semina foetisicant, si aliquid in ijs desit, quod Natura in illis requirit, vt apta reddantur ad producendum, &licet oua &semina sint rerum, quarum species tali modo propagantur, eo quod tale complementum desit, vocanda sunt potius oua incompleta, &talia, vt non sint in actu primo proximo, sicut loquuntur Philosophi idonea ad producendum. Insuper non idcirco negamus fieri propagationem specierum per oua &semina, eo quod non raro eueniat nullum animal ex ijs gigni, licet parata fuerint, quibus tamen aliquod pernecessarium &requisitum desit ad idoneas productiones. Talem defectum à se pluries obseruatum refert laudatus pe ViRedi, praecipue vbi ait nunquam animal natum esse ex uent. in Viuent. ouis, quae inuenerat super flores putrefactos Anisi. Insuper nullum animal alatum natum esse ex vermibus inter flores maluae obseruatis, sed omnes successiue perijsse. Ergo à pari reijcienda non erit materies aliqua tanquam nullo modo idonea ad aliquod viuens efformandum, licet multoties in simili nullum viuens generetur. Potest enim hoc accidere ex aliarum nobis latentium dispositionum defectu, puta, ex loci temporisque circumstantijs, ex opportuno ambientis calore, ex defectu spirituum &particularum in tali materia admistorum, qui apti sunt in dissolutione, &fermentatione idonea ad illud viuens constituendum. Placet in confirmationem adducere quidquid expertissimus Malpighius experimentis edoctus in suis paginis commemorat. Refert ille pag. 15. tom. 2. Anat. Plant.