Latin
CAPVT LV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 230
Unproofread scanNot analysed yet
„quod subiungo. [Ideo placuit mense maio eadem semina absque praeuia tamen maceratione in terra sere„ re, in cuius superiori parte diuersa mineralia &fossilia „condidi, vt pertransiens aqua tinturas raperet &con„ tentis ouis communicaret, &ita variè vegetationem „excitaret. Quae igitur in Antimonio fouebam post quartam diem germinarunt, quae vero in vitriolo, fuligine, lixiuio, communi &Cornu Ceruino plantata „erant sexta die emerserunt, incubata sulphure &vino „septima die pullularunt. Idem accidit transacta octa„ ua seminibus in tartaro &calce viua conditis, &tan„ dempost vndecimam diem vegetarunt aceto &nitro circumdata. Idem de seminis vegetatione agens ait. Placuit vlterius circa medietatem Augusti Raparum, „Lactucae, Indiuiae, &Raphani semina in diuersis vascu„ lis plantare irrorando singula, vel saltem altero die „diuersis menstruis, vt vegetationis progressum obser„ uarem. Primo igitur semina, qae vrinae humanae asper„ sione irrorabantur, non vegetabant. Idem pariter ac„ cidebat ijs quae soluto sale commuui, &lixiuio made„ fiebant. In vase irrorato vitrioli aqua, nulla semina „vegetabant praeter fabae semen fortuito conditum, cu„ ius plantula minima remansit. Alia pariter lactucae &Indiuiae semina sensim nata irroraui aqua calcis viuae, sulphuris nitri, spumae ferri, &vrina humana, nec „vlla vegetarunt, praeterea quae maduerant aqua spumę „ferri. Eadem quoque semina aqua multo nitro turgi„ da irrorata nunquam vegetarunt. Potest etiam accidere, si coniectari licet, ob Salium ac partium actiuiorum insufficientem copiam, vel saltem quia ab incongruis effluuijs aliorum corporum ibi accurrentibus, vbi materia putrescens manat huiusmodi sales, &actiuiores particulae, nimis distractae ac turbatae fuerunt à proprio ipsarum motu, ac peculiari combinatione non secus ac experimur in seminibus, quae non germinant nisi ab ipsis plantis accepta; hoc etenim plerumque sit, vel quia semina haud sunt ex toto absoluta, deficiente nimirum ipsis congrua quantitate particularum actiuiorum, vel saltem quia in locis vbi praedicta seruntur semina, adsunt etiam alia principia satis valida ad turbandos ipsorum motus, magisque proprias combinationes.