Latin
CAPVT LVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 236
Unproofread scanNot analysed yet
Loquor hic de generationibus illis, ante quas nulla muscarum oua deprehenduntur, quae debilis etiam oculorum acies, quando insunt, potest faciliter distinguere; pluries enim Vermiculos vidi absque eo quod oua, seu putamina ab illis relicta perlustrare possem, deinde eos vermes adolescere, &in muscas transmutari, quae muscae, licet essent valde similes illis, quae circa res putridas discurrebant, diligenter tamen µscopij ope examinatae in pluribus non consentiebant, cum vel oculos haberent modo minores, modo ampliores, crura magis vel minus pilosa, alas non eodem numero, vel eadem neruorum dispositione extensas &c. Possumus igitur decipi, si satis nobis fiat quacunque muscarum apparitione à putrida materia procedentium. Insuper possunt esse vel omnino, vel quasi omnino similes, &tamen falsum esse potest, quod ab alijs sint productae. Hoc arguendi genus receptissimum est, nec à vobis improbandum fore autumo, cum abunde pro comperto habeatis in multis fallaciae obnoxium illud esse. Non ne Flores multi omnino similes magnitudine, colore, &foliorum dispositione ineunte verè videmus in arboribus, &tamen non omnes eorundem pomorum flores sunt, sed diuersorum. Rursus quot poma pene in omnibus similia intuemur, cum tamen è diuersis floribus &diuersimode nascantur? Qua quamplurima inter se non distinguuntur; attamen ex aliquibus Aues prodeunt, quae nullo modo ab alijs possunt excludi. Ergo similitudo muscarum in casu, in quo oua non deprehenduntur, non improbat. spontaneam illarum generationem. Confirmatur haec obseruatio à Plantis illis, quae ex alijs degenerando germinant. E. G. qui Lolium videt, si deducat ex Lolij semine natum esse, potest decipi. Lolium enim perfęde nascitur, cum Triticum in Lolium degenerat.