Latin
CAPVT LVII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 237
Unproofread scanNot analysed yet
Haec euidentissima Obseruatio gradum mihi praebuit ad alteram, qua indicatum est multa esse in hoc prodigioso Naturae Theatro, quae non vnica tantum ratione, sed duplici generantur; sicut enim non vnico talorum iactu idem numerus eisdem notis producitur, sed saepe diuersis, si in combinatione duorum talorum consideremus. Numerus senarius E. G. potest obtineri tribus combinationibus, vt patet in notis appositis Sic pari modo Natura foecundissima Rerum parens quamplurima multiplici modo quasi ludendo efformat. Obseruatione 16. iam abunde obseruatum est magis celebrari tum in Arte, tum in Natura peritiam, si multiplici ratione ac via idem finis obtineatur. Delectatur illa aequè ac intuentium oculi delectantur rerum varietate eamque curat in frondibus Arborum, in Floribus, in Auibus, in Piscibus, in Stellis, in Lapidibus, non minus ac nos Mortales Ciborum, Vestium, Villarum, Studiorum, Venationum, Ludorumque varietatibus oblectamur. Sic ut Pictor ille existimatur egregius, cuius peritia in tabulis imagines exprimat non vnica tantum ratione, sed modò coloribus oleo permisto, modò aqua tantum dilutis, modò glutine vel gummi, aut nullo humore consociatis; ita Rerum omnium Magistram admiror Naturam cum variorum mediorum beneficio eundem finem attingit, &suam in operando peritiam publicat. In mentem vestram reuocate quot modis in vno Testaceorum Animalium genere mirifice ludat ad nos recreandum. Nil aliud in solida illa materia perficitur, nisi Viuenti imperfectissimo domus, quae spirali linea conuoluta latibula praebeat ad eius vitam conseruandam. At quam varijs, quam pulchris &prodigiosis conuolutionibus hoc agit! porro ego septingentas &plures diuersas recognoui, cum earum aspectu oculos mentemque meam recrearem, &quidem aliquas non tantum à dextera parte ad sinistram, sed à sinistra ad dexteram circumductas.