Latin
CAPVT
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 24
Unproofread scanNot analysed yet
Post hunc si non maior, „tamen melior Eruditorum pars eius sententiam adoptauit, adeo vt sinè nota vel Ignorantiae vel Peruicacia „nemo dubitare hic amplius quaeat. Aristoteles ipse „idem ferè animo conceperat cum scriberet in tertio Generationis. Si quando Terrigenae oriebantur non „temerè existimatum est ex Quo emersisse. Tum Fulbertus. Parcas velim Ruse verbis huiusmodiD. Ambrosij Aphorismus mentem meam subit, videlicet Saepe maius esse peccatum iudicij, quam peccati illius, de quo est iudicatum: nec enim, quae nam melior Philosophantium pars existimanda sit, adeò facilè praescribi potest, Quapropter comparatione relicta semper odiosa, omnia Philosophorum ingenia contemplari magis placeat tanquam sidera, quae sinè vlla vocum iniuriosa altercatione micant, eo lumine in Orbem diffuso, quod Sapientissimus Luminum Pater singulis impertiuit. Liberum cuilibet esse existimo illud contemplari, seu primae sit, seu infimae magnitudinis, quod eius oculos magis allicit. Hoc sidera ipsa, quae dicimus Errantia nos docent, quorum circumuolutiones nulla ratione vnquam perturbantur, nec Mars in Iram accenditur, cum sibi directè Saturnus opponitur, nec Iuppiter indignatur, si Mercurio coniungatur Venus. Si ergo Arueo quamplurimi, qualescunque illi fuerint, assentiuntur, cur etiam nos idem, quod ipse docuit non amplectamur? Multiplici de causa dissentior ego, inquit Bemarcus. Vnicam in praesentiarum adduco, caeteras ad alias confabulationes remittens. Ea autem inde oritur quod attenta lectione percurrens Aruei Exercitationes Propositionem illam, quam ab Arueo pronunciatam esse Rufus affirmauit, in earum nulla, si tamen oculorum meorum acies deceptae non sint, recognoscere potui.