Latin
CAPVT
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 25
Unproofread scanNot analysed yet
Et sanè admirationem quis minuat, si nimiam in loquendo facilitatem obseruet, qua quis aliquando tanquam aliorum dicta speciosè opponit, quae sua in mente ortum habuere; illudque ego magis miror, quod non rarò in literaria palestra videmus; detrectari scilicet de Viris, caeteroqui sapientissimis, cùm ab ijs multa dicta supponuntur, quae nunquam in mentes eorum incurrerunt, vel si talia protulere verba, illa ex antecedentibus, aut consequentibus alijs, quae vel incuria, vel malitia legentium omiserat, omninò diuersa significant. Hac idcircò ratione iure damnamus eos; qui sacris è paginis multa delibant, &mutilando quodammodo verba, caetera tacent, vndè monstrosè dicta à Sapientissimis Diuinae veritatis Praeconibus asserunt. Monstrum sanè hoc pacto, non ex vngue Leonem arguimus, &aureo capiti fictiles pedes appingimus. Legantur oportet omnia, vt de Auctore sinè quaerela legitimè iudicemus. Legi quidem Arueum scripsisse, quippe omnibus Viuentibus id commune est, vt ex semine eu ouo originem ducant, siue semen illud ex alijs eiusdem peciei procedat, siue casu aliunde adueniat. Quod enim in arte aliquando vsu venit, idem quoque in natura contingit; nempe vt eadem casu siuè fortuitò eueniant, quae alias ab Arte efficiuntur: cuius rei apud Arist. exemplum est Sanitas; similiterque se habet generatio (quatenus ex semine) quorumlibet Animalium, siue semen eorum casu adsit, siue ab agente vniuoco, eiusdemque generis proueniant. Quippè etiam in semine fortuito inest principium generationis motiuum, quod ex se &per se ipsum procreet, idemque quod in Animalium congenerum semine reperitur, potens scilicet Animal efformare. Ex quibus verbis Aruei sententiam habemus asserentis: non omnia rerum nascentium semina ab Agentibus vniuocis profluere, sed aduentitia aliundè emanare, licet originem eorum in medium non afferat. Scripsit insuper Arueus: Omnibus, quae generatione perpetuantur, hoc commune est, vt ex semine ortum suum ducant. At quid indè deducendum est, à me ipso expostulabam cum id legerem; impossibilem forsan esse spontaneam rerum generationem ? Profectò si talia expendam verba, nihil certi deprehendo. Esto quod omnia, quae generatione perpetuantur erumpant ex ouo, nunquid propterea alia negemus, quae non ad perpatuandam speciem perenni &continuata quadam periodo efformantur, sed ad varie tatem in Mundi Theatro efficiendam, ad Naturae opulentiam indicandam, &ad bonum ipsorum, quae fortuita efficiuntur generatione? Satis me experientia docuit, vt suo loco exponam, &quod eruditus Licetus pluribus refert in locis, &pręcipuè lib. 4. c. 4.