Latin
CAPVT LVIII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 246
Unproofread scanNot analysed yet
Responsum; quo tuae petitioni satisfaciam non adeo paratum habeo, vt validum omnino existimem ad tale arguendi genus penitus infringendum; quamobrem, ne vlli Auctorum, quorum experimenta commemorasti, fidem praestare recusem, existimabo posse vtroque modo Scorpiones nasci, sicut &alia multa, adeoque possibilem esse spontaneam generationem. Quandoquidem Anguillas Bemarce affirmasti foecundas non esse, è Terra ad mare digrediamur, vt mentem oblectemus nostram. Meministi quam inter se differant Auctores, qui hactenus de Piscibus scripsere circa ortum Anguillarum. Matron Parodus Anguillarum ortum incertum esse innuens, ex Ioue natas esse dicebat, referente Atheneo, quomodo Fungos &Tubera Deorum filios dixere. Plinius cum Aristotele in ea fuere sententia, neque marem neque foeminam esse, neque prolem generari ab Anguillis, sed illas oriundas esse ex luto, humescenteque humo per putredinem vermium more. Et hoc suum assertum probat eo quod in omnibus foeculentis stagnis aqua omni exhausta &limo detracto, anguillę denuo generantur, vbi aquę accesserit pluuia, Rondeletius autem ab eorum opinione discedens putat esse ex genere ouiparorum, &oua sensum subterfugiant nostrum, illa tamen sub pinguedine latere. Hanc sententiam C. Ioachim Georgius Elsnerus omni ex parte negare non ausus est. Sunt enim inquit ille obseruat. 119. serpentes ouiparae sunt quoque Viuiperę: cur non etiam Anguillae? Hoc tamen additum voluit, quod oua ista ita debent esse minutissima, vt omnem subterfugiant visum, quod non videmus in alijs; imò si quis in pinguedine aliquid inueniret ouorum instar, ne statim oua reuera esse credat, glandulae enim formam illorum habere possunt. Et deinde addidit Anguillas esse viuiperas. Obseruatione vna atque altera ipsum edoctum. In Hollandia, vbi in copia capiuntur &mactantur, vidit foeminam extrahere nescio quid tumidi ex anguilla, ex qua dum quaereret quid nam esset, illa innuebat esse vterum, quo aperto variae in diuersis membranulis inuolutae haerebant anguillae, ex quibus cognouit illas esse annumerandas animalibus viuiparis, illasque coire inuicem circumuolutas serpentum in morem, quod ex Opiano &Rondeletio concludere licet. Post haec Bemarcus.