Latin
CAPVT LVIII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 247
Unproofread scanNot analysed yet
Lis fuit antiqua, inquit, &Aristotelis aeuo praeclara inter aliquos, qui Anguillas viuiparas esse putarunt, eo quod aliquando inuenerunt quosdam quasi Lumbricos tenues ac subtiles instar capillorum, quos putarunt esse foeturam anguillarum, adeoque Anguillas prolem concipere. Confutauit hunc errorem Hist. Anim. 4. c. Philosophus primo quia nullum animal ex hoc genere habet intra se Animal, nisi prius conceperit ouum, sed in Anguillis nunquam inueniuntur oua, ergo Anguillae non concipiunt Animal. Secundo Animalia, quae concipiunt Animal, continent illud in vtero non autem in Ventriculo, alioquin in Ventriculo concoquerent foeturam eo pacto quo concoquunt cibum, sed hi quasi lumbrici inueniuntur in ventriculo Anguillarum, ergo non sunt foetura Anguillarum Hactenus loquutus sum verbis disertae paraphrasis P. Siluestri Mauri. An haec omnia Aristotelis documenta certissima sint, &experimentis probata non audeo affirmare; iudico tamen Elsneri obseruationem posse claudicare, nam mulierculae tantum iudicio sancitum est in sua obseruatione esse vterum Anguillae, quod fortasse erat abdomen vermiculis repletum. Ex aduerso nar- Libr. 2. mag. nat. rat Neapolitanus Porta, se amicum nouisse qui ligneis vacap. 4. sis aqua plenis, algis, &quibusdam fluminum herbis immissis, &lapidis pondere oppressis sub dio paucis diebus anguillas generabat. Atque ego candide &vere possum affirmare piscinam in viridario hic Romae fabricatam pluries visitasse quindecim annorum spatio, in quam anguillae translatae fuerant, at nunquam foeturis multiplicatum earum numerum fuisse, cum tamen ibi viuerent, &optime enutritae mole augerentur. Idem expertus sum Florentiae quasi integri anni spatio. In piscina enim vbi erant aliquot anguillae nunquam auctus est earum numerus, deficiebant verò Pisces alij ab anguillis deglutiti.