Latin
CAPVT LVIII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 248
Unproofread scanNot analysed yet
Scio tamen hac vnica obseruatione neutram partem satis probari, cum ad vtramque generationem earum fortasse deesse poterat aliquid maxime pernecessarium, puta locum magis amplum, &luto apto repletum, sub quo solent Anguillae vt plurimum latere, ibique vel fęturam concipere, vel sponte multiplicari. Hic Fulbertus. Ad eruditionem igitur pertinent, quę de Anguillis sunt enarrata, non ad generationes spontaneae certam probationem. Reliquum est dum hanc duplicem rerum aliquarum propagationem possibilem dicimus, aliqua circa Testacea Animalia deliberemus, quae ex Aristotele vtroque modo multiplicari indicasti Bemarce.