Latin
CAPVT SEXAGESIMVMPRIMVM. 267
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 268
Unproofread scanNot analysed yet
Caput illi erat rotundum, &nigrum etiam habebat dorsum, ventrem vero colore castaneo imbutum. Alas breues explicabat, &binas antennas capitis, decem circiter rotundis globulis compactas. Ex glutine autem sine aceto facto vermis originem habuit, num. 1. indicatus in Tab. XVI. parum antecedenti dissimilis. Vndecim annulis praeter caput, &caudam constabat: eius aurelia exprimitur num. 2. &sub 3. musca, quae valde parua caput amplum ostentabat, &alas corpore suo longiores: breuia crura, &subtilia illi erant; setis pariter breuibus, &acutis villosum erat totum corpus, &caput atro colore perfusum. Num. 4. ostenditur musca, quae ab alio glutine farinae triticeae compacto nata fuit. Crura habebat longiora, caput spatiosum cum oculis cruentatis: tribus incisuris diuidebatur corpus, cuius prima pars nigro colore perfusa apparebat, secunda castaneo, tertia albicabat, &transuersim nigris fasciolis in quinque partes distincta. Quandoquidem farinam triticeam lustramus in memoriam venit, quod mihi accidit diuidendo panem triticeum, quam multos dies in armario custodiueram. Erat ille durissimus, ideo malleolo opus habui vt in frusta reducerem. Cum haec facerem in aliquibus eiusdem panis cauernulis deprehendi latitare quosdam vermiculos aciculae crassitiem aequantes, &longitudine parum excedentes tres digiti partes, deprehendi insuper aliqua veluti puncta siue grana minutissimi pulueris colore subminio rubicunda. Vtraque microscopio subiecta diligenter perlustraui, &animaduerti granula illa subminia esse vermiculos num. 5. expressos vndecim annulis compactos, quorum singulis bina tubercula adijciebantur, à quibus reptatus piger iuuabatur. Rictum valde acutum oculi bini veluti puncta nigerrima exornabant: aliquibus diebus inter