Latin
CAPVT SEXAGESIMVMSECVNDVM. 269
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 269
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEXAGESIMVMSECVNDVM. 269 inter frustula illa triticea vixerunt semimortui, deinde exsiccati penitus defecere. Vermis autem primo loco deprehensus exprimebatur vt apparet num. 6. eburneo colore, &valde nitidus, &raris pilis albis villosus: caput velut bifariam diuisum, &duobus globis compactum, colore fuluo tinctum: oculos nigerrimos ostentabat, cum rictu binis veluti dentibus coloris nigricantis armato. Post caput fasciola quadam subnigra monilis instar circumdabatur. Octo annulis constabat, quorum singulis duabus alijs incisuris diuidebantur, omnes autem puncta quatuor nigerrima condecorabant. Sex pedibus reptabat gressu erucarum persimili. An Vermis iste ex aliqua musca prodierit, non audeo affirmare cum nesciam, scio tamen illum a me inuentum fuisse in abditissimis panis cauernulis, in quas non erat aditus muscis. Saepe totum extendebat in longitudinem corpusculum, eoque in situ quiescebat. Obseruaui etiam illum latibula panis eiusdem quaerere, ad quae, si luci exponebatur, statim, cum posset, suo reptatu redibat. In eisdem latitans carcerem sibi construxit instar Bombycis tenuissimo filo albo. Ex eo papilionem diu expectaui, &tandem obtinui, vt repręsentatur num. 7. CAPVT LXIII. Deducitur ex Vermibus natis in carnibus diuersis VAE hactenus Vobis retuli experimenta, ad vlteriora viam aperuere, persuaseruntque, vt nullo neglecto, omnia solerti calamo, non vt tanquam incontussa, &ab omni errore immunia apparerent, vel quia cum Seneca audacter proferre vellem, Posterorum negotium ago, &illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo; verùm quia hoc agendo aliquod menti meae pabulum iucundum praebebam, pro certo habens nullam rerum naturalium notitiam adeo exiguam esse, quae tanquam inutilis reijcienda esset, immò potius existimanda tanquam flammula, quae in caliginoso loco pandere posset iter ad maiora detegenda.