Latin
CAPVT LXVI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 284
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXVI. An Vermes generentur in Sanguine. JIam ego tuis impressam vestigijs insistam in philoV sophando, inquit Fulbertus, donec clarioribus documentis instructus, finem assequar noscendi intime quod cupio. Interim circa materiam istam vnicum id adhuc exquiram. An eadem putanda sint circa sanguinem, in quo Vermes viuere aliqui opinantur? Iure hoc queris Fulberte, ait Bemareus; quandoquidem sanguis cum lacte, excepto colore, maxime congruit. Lac dicitur ab Aristotele Sanguis concoctus vnde posito axiomate iam examinato, videtur posse dici sine censura Sanguinem esse Lac rubrum Lac vero Sanguinem album. Ludicra misces Bemarce, subdit Fulbertus, &Poetarum locutiones vsurpas. Vt vt de nomine sit; Generantur ne Vermes in Sanguine? At Bemarcus dicam quod scio. In inesse Obseruationum Microscopicarum, quae primo tomo Miscellaneorum curioscontinetur, dicitur Sanguis humanus per Microscopium verminosus apparere, &in Tomo eodem obseru. 50. D. Thomas Bartolinus refert verminantem sanguinem cuiusdam aegri extraxisse Chirurgum è secta vena, quemetiam alij viderunt Authores. Inter multos cum obseruauit Hominis Epar, &reliqua Parenchimata Keckringius per instrumentum Microscopicum, quod habuit à Benedicto Spinosa insigni Mathematico, infinitis scatere animalculis minutissimis, quae an perpetuo motu suo illa corrumpant an conseruent censuit dubium videri posse ei, qui considerat Domum, dum incolitur nitere &splendescere, eandem tamen atteri continua inhabitantium cultura. Sic dubium videri potest an in sanguine vermes discur