Latin
CAPVT LXVI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 285
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEXAGESIMVMSEXTVM. 285 discurrant, qui continuo motu è sanguine putredinem arceant, vt Pisces in aqua stagnantes. At cum luce Meridiana clarior sit ex Arterijs ad venas, &ex venis ad Arterias nunquam interrupta sanguinis circulatio, inutiles profecto in eo sunt vermes quos inquirimus. Sanguinem è venis eductum illico pluries examinaui &nunquam vermem vllum deprehendi (licet optimum instrumentum adhiberem, quo acaros minutissimos, &ramenta illa, quae Atomos dicimus aerem occupantes clarissime contemplarer) Suspicabar deinde vermes abesse, eo quod è venis optime valentium eductus fuerat, nam ex Obseruationibus Petri Borelli didiceram: in sanguine febricitantium vermes reperiri, Non semel legi, ait Borellus, in sua Centuria, Historias de Vermibus per vulnera venarum elapsis, haec intelliguntur de copia innumera Vermiculorum, quae cum adsit humorum putredo non rationi contrariantur, cumque id de lacte asseratur. Quod Borellus aliorum ex auctoritate loquitur id alij propria confirmant. Arte microscopica se inuenisse Sanguinem maligne febricitantium minutissimis scatere vermibus attestatur Petrus à Castro de febrib. Kircherius in Arte magna, &in Mundo subterr. Riolanus, Zacutus, Io. Fabri, alijque, qui recensentur Obseruat. 9. Tom. primi Miscell. Curios. Non omittam quae narrat supracitatus Borellus obseruat. 4. C Res inaudita &certe stupenda est, Naturaeque ,lusus vel prouidentiae eiusdem admirandum argumen"tum Ceti seu baleniformia Animalia in sanguine hu„ mano tanquam in rubro Oceano natant, &quemad"modum Muscilionibus Elephantorum Proboscides "Deus concessit, sic istis sifones retro capita ad Sangui"nem cructandum tanquam balenis non denegauit, „curbitae semen vel mirti folium aemulantur, venis "etiam scatent, ita dispositis, vt neruos foliorum refe"rant. Existimandum est haec insecta ad vsum corporis "Animalium perfectorum creata fuisse, vtpote ad pra"uum sanguinem hauriendum, vel &c.